내 소식

설인문수석희망 [573584] · MS 2015 · 쪽지

2017-10-08 04:16:15
조회수 1,512

Fiat

게시글 주소: https://dev.orbi.kr/00013437490

Lingua Latina temporibus Neolatinis plura Europae regna non utuntur, nisi in rebus Ecclesiae operibusque scientiae. In Imperio Romano Sacro Italiaeque regionibus iam a saeculo decimo quinto nobiles competentesque ad gubernandum non Latine, sed suae civitatis idiomate, scilicet Theodisce et Italiane his in casibus loquuntur. Hungaria, quae minor in regnis Europae erat, usque ad 1844 multarum civitatum regni eiusque conservativismi causa in legislatione in diaetis Latino sermone utebantur. Thesaurus Latinitatis Hungaricae etiam in eo demonstratur, quod regni historiae paene tota legenda gestaque, ephemerides, varii libri scientiae etc. in hoc sermone sc/2a sunt. Inito nationalismo multi fuerunt, qui pro Hungarorum sermone multum laboraverunt, sineque ulla animadversione variarum aliarum gentium, qui etiam in regno Hungarico vivebant hi linguarum cultores officium Hungarice discendi ad cunctas scholas amplificaverant; disputata igitur erat quaestio linguae civitatis 50 annos, a finibus saeculi duodevicensimi usque ad 1844. Contra totam solum Croati adversabantur: Croati nobiles decreverunt in diaeta provinciali anno 1805 25 Novembris, ut "nullo tempore linguae Hungaricae, aut alterius, praeter Latinam in his regnis usus fiat."

0 XDK (+0)

  1. 유익한 글을 읽었다면 작성자에게 XDK를 선물하세요.